Tessara glauca — commentariolum. Tessera caerulea — commentariolum.
AD IACOBVM SEXTVM SCOTO-
RUM REGEM, A NEFARIA
Fratrum Ruvenorum Coniuratione,
divinitus servatum,
SOTERIA
Esse tuam curae superis, IACOBE, salutem
Quis neget? Aut iam non speret pia numina nostris
Mensuram positura malis, miserisque nec ultra
Irasci, aut surdas avertere questubus aures?
Divini quis non hæc argumenta favoris5
Certa videt? Qui te tantis, IACOBE, periclis,
Nosque (diem tibi si clausissent fata) futuris
Cladibus eripuit furiisque minacibus Orci.
Scilicet ille opifex rerum, vindexque, scelestum,
![]()
Principis insontis populique misertus, iniquum10
Frustrari eventu voluit scelus, ipsaque fraudum
Vertit in authores molimina, spesque malignas
Consilii pravi damno leviore fefellit.
Fortunam sceleris puduit, tantoque magistro
Imperium spoliare tuum non ausa, reverti15
In pronum nec passa rotam: maiora reservat
Fata tibi, Scotosque tuos meliora deinceps
Omnia iam sperare iubet te sospite, tecum
Thure novo purisque animis si vota litemus
Solvamusque litata Deo, nec nostrae salutis20
Immemor accepta improbitas accendere pergat
Numinis arsuras poenis gravioribus iras.
Ergo sacris date thura focis, totusque resultet
Aether io, lætum templis paeana quotannis
Illa dies revovet, minioque notetur et auro:![]()
25
Qua DEUS iratae eluctantia fulmina dextrae
Continuit claustris, iurataque Tartara nostras
In clades, et speratam rapido ore ruentes
In praedam Eumenidas alia compescuit offa.
Quin alacres certent votis, sub sole cadente30
Quascunque amplexus reliquo divisit ab orbe
Oceanus gentes: laetentur ab hostis iniqui
Servatum insidiis, ius, fas, natura polusque
Quem dominum sperare volunt, tandemque sub illo
Principe pacatis felicia secula terris.![]()
35
At tu quae primo nascentem luminis haustu
Scotia lactasti, teneros diademate crines
Cinxisti, tot iam magnis sudoribus, alma
Pacis et imperii tam nobile pignus, ab annis
Fovisti gremio, et tecum commune periclum![]()
40
Evasisse vides. Cohibe pacalis olivae
Fronde comam, sileant peioris murmura famae
Et Regi gratare tuo. Non iustior unquam
Laetitiae data causa tua, solatia seu te
Servati moveant Regis, soloque nocentum45
Sanguine, discussae nostris cervicibus irae
Numinis, et diri convulsa potentia fati,
Siue animo verses, in te quas monstra barathri,
Principe sublato, turmas aciemque parassent,
Vtque recrudescens civili vulnere Mavors,50
In tua iam propriam converteret ilia dextram,
Charaque cognato generis consortia ferro
Dirimeret, vivos sceleraret sanguine manes,
Oppida vastaret, pulsis viduata colonis
Rura inculta daret, neglectos undique moestis55
Funeribus cumularet agros, urbesque ruinis
Foedaret, nec iam ferro, flammave, fameve,
Per fas perque nefas quicquam liquisset inausum.
Hinc hydris bacchata suis civilis Enyo,
Inde peregrino grassata licentia ferro.![]()
60
Sed superi vetuere minas, fratrumque nocentum
Sanguine placati, medio in discrimine regi
Praesentem docuere Deum. Nec sontibus usquam
Securum tutumve dari, nec fraudibus vmbram,
Quam non innocuae lux et vis vivida mentis![]()
65
Detegat, aut scelerum quas non eluserit artes.
At non illa dies unum modo corpus ab umbris,
Sed populos urbesque una sub clade iacentes,
Totaqua Tartareo de limine regna retraxit.
Usque adeo meritis fumant altaria flammis,70
Et cumulata suis communia gaudia votis
Iure tui in partem poscunt, IACOBE, triumphi
Assumi, tecumque pari sua farra salino
Conferre, et cunctis donaria ponere templis.
Nec segnes in vota ruunt, queis publica castis75
Paxque salusque animis sedet, et sua commoda pendunt
Communi librata bono. Vix fama pericli
In vulgus trepidis succincta pavoribus alas,
Manavit, dubioque tuae rumore salutis
Auribus ingemuit, cum protinus undique totis80
Plebs effusa viis, urbesque agrosque relinquunt
Gratandi studio. Lachrymosaque gaudia miscent,
Templa hymnis resonant, et fervent compita flammis.
Nobilitas studiosa, tui patresque togati,
Laetitiaque metuque auidi contingere dextram85
Sospitis accurrunt. Quocunque incedis, in armis
Obvia laetantes effundunt oppida cives.
Non ita roriferi glebis sitientibus imbres,
Non portus rabido iactatis aequore nautis,
Non aegro sit grata salus, non umbra sub aestu:90
Ut tuus aspectus populo salvique triumphus.
Ipse etiam Oceanus, Zephyris crispantibus undas,
Alludit reduci, atque armatis undique turmis
Littora cingentis populi ne vota moretur.
Iam refluas tardavit aquas, portuque residit95
Serius, et nostris sua murmura plausibus addit.
Nec tua gratatur tantum tibi Scotia, quin se
Laetitiam gaudere tuam testatur, et optat
Angla, tuo hoc discas ut cautior esse periclo,
Atque adeo ne quid votis sollemnibus absit100
Ad cumulum, hos inter populos proceresque patresque
Quae tenerum Aoniis te formavere sub antris,
Et penitus sacros puero infudere liquores,
Parnasso adveniunt, socia cum Pallade Musae.
Tempora succincta lauro, nodantur in aurum105
Indociles errare comae. Comitantur euntes
Naïades Dryadesque, et spretis Dorides undis,
Thymbraeo ductante chorum, festosque canoram
Ad numeros pulsante lyram, cui concinit aether,
Et laetis molles arrident floríbus herbae.110
Iamque silente choro quo sidere fulserit ortus
Contemplata tuus praesagaque fata revolvens
Uranie, erecto vultu sic fausta precatur.
“Rerum aeterne parens, qui quo velis omnia nutu
Inflectis, regumque animos et sceptra tueris,115
Da regi decus et vires. Da iuris et aequi
Nosse vias, ne fraude scelus, vel aperta malorum
Vis noceat. Mentem pietas, clementia dextram,
Iudiciumque Astraea regat. Patientia corpus,
Integritas mores, pectus prudentia, linguam120
Gratia componat. Bellum Victoria, pacem
Copia fortunet. Populus cum principe certet
Officiis, cultu ille, hic certet amore, nec unquam
Publica privatis concedant commoda curis.
Artibus his quascunque dies devexior ambit,125
Nestoreo felix regat Oceanitides aevo.
Nemo modum vitae transmissis computet annis:
Ille dies natalis erit, quo fata propinquae
Eripuere neci, ut longa quum sero senecta
Fessus, sidereas terris migrabit in arces,130
Accipiat patris exemplum, tradatque nepoti
Filius, et longo currentibus ordine fatis,
Imperio patriis teneant virtutibus orbem,
Nati natorum, tum qui nascentur ab illis.”AMEN
Finis