Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

IN QUINTUM NOVEMBRIS
Anno Aetatis 17

Iam pius extrema veniens Iacobus ab arcto
Teucrigenas populos, lateque patentia regna
Albionum tenuit, iamque inviolabile foedus
Sceptra Caledoniis coniunxerat Anglica Scotis,
Pacificusque novo felix divesque sedebat 5
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, aethero vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, 10
Participes regni post funera moesta futuros.
Hic tempestates medio ciet aere diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes,
Regnaque olivifera vertit florentia pace, 15
Et quoscunque videt purae virtutis amantes,
Hos cupit adiicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, ceu Caspia tigris 20
Insequitur trepidam deserta per avia praedam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes
Cinctus caeruleae fumanti turbine flammae.
Iamque fluentisonis albentia rupibus arva 25
Apparent, et terra deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Aequore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatae crudelia saecula Troiae. 30
At simul hanc opibusque et festa pace beatam
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur, 35
Qualia Trinacria trux ab Iove clausus in Aetna
Efflat tabifico monstrosus ab ore Tiphoeus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atque “pererrato solum hoc lacrymabile mundo 40
Inveni,” dixit, “gens haec mihi sola rebellis,
Contemtrixque iugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.”
Hactenus, et piceis liquido natat aere pennis. 45
Qua volat, adversi praecursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.
Iamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniae fines; a parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, 50
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem.
Hinc Mavortigenae consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam iam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam tricoronifer urbem, 55
Panificosque deos portat, scapulisque virorum
Evehitur. praeunt summisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum,
Cereaque in manibus gestant funalia, caeci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. 60
Templa dein multis subeunt lucentia taedis
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Saepe tholos implet vacuos, et inane locorum,
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, 65
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Cithaeron.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Praecipitesque impellit equos stimulante flagello: 70
Captum oculis Typhlonta, Melanchaetemque ferocem,
Atque Acherontaeo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius haeres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter 75
Producit steriles molli sine pellice noctes),
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Praedatorque hominum falsa sub imagine tectus
Astitit. assumptis micuerunt tempora canis, 80
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune falaces
Tarda fenestratis figens vestigia calceis. 85
Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.
Subdolus at tali serpens velatus amictu 90
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
“Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus,
Immemor o fidei, pecorumque oblite tuorum,
Dum cathedram, venerande, tuam diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, 95
Dumque pharetrati spernunt tua iura Britanni?
Surge, age, surge piger, Latius quem Caesar adorat,
Cui reserata patet convexi ianua caeli.
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacriligique sciant tua quid maledictio possit, 100
Et quid apostolicae possit custodia clavis;
Et memor Hesperiae disiectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosae,
Thermodoontea nuper regnante puella. 105
At tu si tenero mavis torpescere lecto
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit, 110
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cuius gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quaelibet haereticis disponere retia fas est. 115
Iamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe beatos,
Graendaevosque patres trabea canisque verendos.
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne 120
Aedibus iniecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscumque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non iussa facessere Papae?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes 125
Invadat vel Gallus atrox, vel saevus Iberus.
Saecula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et necquid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.” 130
Dixit, et ascitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illaetabile, Lethen.
Iam rosea eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras,
Maestaque adhuc nigri deplorans funera nati 135
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis,
Cum somnos pepulit stellatae ianitor aulae,
Nocturnos visus et somnia grata revolvens.
Est locus aeterna septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, 140
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotaeque bilinguis
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter caementa iacent semifractaque saxa
Ossa inhumata virum, et traiecta cadavera ferro.
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, 145
I00urgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viae moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuosque leves per muta silentia manes
Exulant, tellus et sanguine conscia stagnat. 150
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos et Prodotes, nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris.
Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt.
Hos pugiles Romae per saecula longa fideles 155
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
“Finibus occiduis circumfusum incolit aequor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro coniungere mundo.
Illuc, sic iubeo, celeri contendite gressu, 160
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapae, scelerata propago;
Et quotquot fidei caluere cupidine verae
Consilii socios adhibite, operisque ministros.”
Finierat, rigidi cupide paruere gemelli. 165
Interea longo flectens curvamine caelos
Despicit aetherea dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversae ridet conamina turbae,
Atque sui causam populi vult ipse tueri.
Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra 170
Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas.
Hic turris posita est Titanidos ardua Famae
Aerea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossae.
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestrae, 175
Amplaque per tenues translucent atria muros.
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros,
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia iunco,
Dum Canis aestivum coeli petit ardua culmen. 180
Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce,
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captae
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot Arestoride servator inique iuvencae 185
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somni,
Lumina subiectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia saepe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli. 190
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
0Cuilibet effundit temeraria veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, 195
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus aequa.
Te Deus aeternos motu qui temperat ignes,
Fulmine praemisso alloquitur, terraque tremente: 200
”Fama, siles? An te latet impia Papistarum
Coniurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptigero caedes meditata Iacobo.”
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentes induit alas, 205
Induit et variis exilia corpora plumis,
Dextra tubam gestat Temesaeo ex aere sonoram.
Nec mora: iam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres praevertere nubes,
Iam ventos, iam solis equos post terga reliquit, 210
Et primo Anglicas solito de more per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula caecis 215
Insidiis loca structa silet. stupuere relatis,
Et pariter iuvenes, pariter tremuere puellae,
Effaetique senes pariter, tantaeque ruinae
Sensus ad aetatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto 220
Aethereus pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolum, capti poenas raptantur ad acres.
At pia thura Deo et grati solvuntur honores,
Compita laeta focis genialibus omnia fumant,
Turba choros iuvenilis agit: quintoque Novembris 225
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

 Finis